HADRIATICUM Marc

HADRIATICUM Marc
HADRIATICUM Marc
quod et Atriaticum, et Superum Plin. l. 3. c. 8. Hdrianum Lucano, Adriaticum Strab. Tac. et Melae Hadriaticus sinus Plin. Hadria quoque poetis, et Adria, mare quod Picenum, Galliam Togatam sive Aemiliam, Venetiam, Carnos, Istriam, et Illyricum alluit, lonio Tytrhenoqueve conterminum, Golfo et Mare di Venetia, quod a solis Veneris navigari solet, ipsi enim maris illius tenent imperium, Ferr. Baudr. Hadriaticum mare, seu sinus Venerus, le Golfe de Venise Gallis, Golso di Venetia Italis, pars est maris Mediterranei, inter Itliam et Illyricum. Ab omnibus navigari solet. Sed in illo Veneri non sinunt ulla navigia bellica praeter sua. Dicitur etiam a Rom. marc Adriatico. Eius partes sunt sinus Illyricus, Golfe du Drin, sinus Rhizonicus, Golffe de Cattaro, sinus Carnarius seu Flanaticus, Golse de carnario, sinus Tergestinus, Golfe de Trieste, sinus Naronensis, Golfe de Norenza, sinus S. Grucis, Golfe de Sainte Croix, et sinus Sipontinus, Golfe de Siponto; estqueve plurimis insulis refertum versus oram litoralem Illyrici. Illud circumstant Albania, Dalmatia, Morlachia seu Croatia australis, pars Carniolae, uti Istria, provincia Foro Iulii, Marchia Tarvisina, Ducatus Venetus, penins. Rhodigina, ditionis Venerae, Ducatus
Ferrariensis, Romaudiola, Ducatus Urbinas, et Marchia Anconirana, ditionis Pontificiae; Aprutium, Capitanata, ager Barianus, et ager Hydruntinus; provinciae regni Neapolitani, atque inter Aulonem Albaniae ad Ort. et Hydruntum ad Occas. mari mediterraneo miscetur; ibiqueve dicitur Bocca del Golfo di Venetia, seu os sinus Veneri, ubi eius latitudo est tantum 60. milliarum; sed extenditur a Circio in Eurum fere ad 700. milliaria.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Adriatique — Mer Adriatique Pour les articles homonymes, voir Adriatique (homonymie). Mer Adriatique Superficie 160 000 km² Profondeur …   Wikipédia en Français

  • Mer Adriatique — Pour les articles homonymes, voir Adriatique (homonymie). Mer Adriatique Carte de la mer Adriatique. Géographie …   Wikipédia en Français

  • Mer adriatique — Pour les articles homonymes, voir Adriatique (homonymie). Mer Adriatique Superficie 160 000 km² Profondeur …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”